- CONSOLATI
- CONSOLATIgenus Albigensium, qui alias Perfecti quoque, quibus alii (alterum Albigensium genus) fecerunt pactum, quod ipsi vocant la Convenesa, i. e. convenientiam, quod in fine vitae per eos recipi vellent ad sectam ipsorum: cuiusmodi receptio passim vocatur haereticiatio, factaque est in hunc modum Bendicto Molinerii, in quadam infirmitate: Bernardus de Goch Albigensis manus ipsius infirmi tenuit inter manus suas, et quendam librum tenuit super ipsum infirmum, in quo legebat Euangelium B. Iohannis, in principio erat Verbum: tradiditque eidem infirmo filum subtile, quô pro haeresi cingeretur. Circa mulierem autem infitmam ritus aliquantum variabat. Per abstinentias vero quasdam ad receptionem istam praeparabantur: et quia receptio illa credebatur animam recepti salvare, vocata fuit Baptismus spiritualis, seu Consolamentum. Unde et per cam credebantur sanctificari, ita ut nullum ita receptum a muliere tangi fas esset. Qui porro ita recipiebantur in sua infirmitate, illis praescriptum fuit, ut se ponerent in Endura, de qua voce infra, plura vero hanc in rem, apud Phil. a Limborch, Histor. Inquisit. l. 1. c. 8. (ex Libro Sententiarum Inquisitionis Tholosana, primo ab ipso in lucem edito) ubi de discrimine Albigensium et Valdensium prolixe agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.